Archivio di gennaio 2009

IN LATINO:
Bellum scripturus sum quod populus romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum atque vastitas italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio pauca supra repetam quo ad cognoscendum omnia inlustria magis magisque in aperto sint . Bello Punico secundo quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis romani italiae opes maxume adtriverat Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P . Scipione cui postea Africano cognomen ex virtute fuit multa et praeclara rei militaris facinora fecerat .Ob quae victis carthaginiensibus et capto Syphace cuius in africa magnum atque late imperium valuit populus romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit . Igitur amicitia Masinissae bona atque onesta nobis permansit . Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit . Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis . Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris quem Masinissa quod ortus ex concubina erat privatum dereliquerat eodem cultu quo liberos suos domi habuit. Leggi il resto di questo articolo »

Share

IN LATINO:
Ceterum ex aliis negotiis quae ingenio exercentur in primis magno usui est memoria rerum gestarum . Cuius de virtute quia multi dixere praetereundum puto simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere . Atque ego credo fore qui quia decrevi procul a re publica aetatem agere tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere . Qui si reputaverint et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum . Nam saepe ego audivi Q. Maxumum P. Scipionem praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere cum maiorum imagines intuerentur vehementissume sibi animum ad virtutem accendi . Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit . At contra quis est omnium his moribus quin divitiis et sumptibus non probitate neque industria cum maioribus suis contendat ? Etiam homines novi qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur : proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur ut eorum qui ea sustinet virtus est . Verum ego liberius altiusque processi dum me civitatis morum piget taedetque ; nunc ad inceptum redeo. Leggi il resto di questo articolo »

Share

IN LATINO:
Verum ex eis magistratus et imperia postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupiunda videntur quoniam neque virtuti honos datur neque illi quibus per fraudem is fuit tuti aut eo magis honesti sunt . Nam vi quidem regere patriam aut parentes quamquam et possis et delicta corrigas tamen inportunum est cum praesertim omnes rerum mutationes caedem fugam aliaque hostilia portendant . Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium querere extremae dementiae est : nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari . Leggi il resto di questo articolo »

Share

IN LATINO:
Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est ita res cuncta studiaque omnia nostra corporis alia alia animi naturam secuntur. Igitur praeclara facies magnae divitiae ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus aeternus rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt ceterum ingenium quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est incultu atque socordia torpescere sinunt cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi quibus summa claritudo paratur. Leggi il resto di questo articolo »

Share

IN LATINO
Falso queritur de natura sua genus humanum quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur . Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempum deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est . Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest . Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est perniciosa lubidine paulisper usus ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere naturae infirmitas accusatur ; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt . Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam pericolosa ( ac perniciosa ) petunt neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent . Leggi il resto di questo articolo »

Share

IN LATINO:

[...] Alexander, urbe in dicionem suam redacta, lovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei ne in omen verteretur inritum inceptum. lile, nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, “Nihil” inquit “interest, quomodo solvantur”, gladioque ruptis omnibus loris, oraculi sortem vel elusit vel implevit. [...]

IN ITALIANO: Leggi il resto di questo articolo »

Share
Advertisement
Statistiche
Visitatori on-line:

Visitatori giornalieri:

Visitatori totali:

Statistiche iniziate il 6/12/11
Cerca
CI SIAMO TRASFERITI QUI!ESERCIZISVOLTI.ALTERVISTA.ORG